Evangelium Secundum Marcum*

Caput 12: Versus 18

Sadducaei,etc. Duae haereses erant in Judaeis, Pharisaeorum et Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam praeferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducaei autem, id est, justi, et corporis et animae resurrectionem negabant.Sadducaei,etc.BEDA.Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quae deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.
(* Traductions européennes)